- GRIPHUS
- GRIPHUSClearcho apud Athen. προβλημά ἐςτι παιςτικὸν, προςταλτικὸν, τȏυ διὰ ζητήσεως εὑρεῖν τῇ διανοίᾳ τὸ προβληθὲν, τιμῆς ἢ ἐπιζημίου χάριν εἰρημένον, Problema est ludicrum, quo iubetur, ut vestigatione mentis, quod propositum est, inveniatur, pramii aut mulctae gratia in medium prolatum. Cuiusmodi apud Vert. convivis, ingenii exercendi sâ proponi consuevisle, idem Athen. late probat l. 10. c. 17. P. 449. Meminit etiam Iul. Pollux l. 6. c. 19. ubi compotorum aenigmata et griphos ita distinguir, ut illa sratuat semper fuisle iocosa, hos quandoque serios. Verba sunt, τῶ μὲν συμποτικῶν αἴνιγμα καὶ γεῖφος τὸ μὲν παιδιὰν εἶχεν, ὁ δὲ γεῖφος καὶ ςπουδην`. Sequitur, solventi datum fuisle carnium aliquod ferculum, κρεῶν τινα περιφορὰν, ut ἅλμης ποτήριον muriae poculum dabatur ei ebibendum, qui solvere non potuislet. Sed et alia praemia, alias item poenas apud Graecos in usu receptas. legere est in athen. ubi supra. Athenis in saturnalibus, tale quid agitatum esle, refert A. Gell. l. 18. c. 2. At moris antiquitatem nihil tam astruit, quam quod legitur Samson triginta convivissuis aenigma solvendum intra 7. convivii dies proposuisse, eâ lege, ut, si solveret, pro praemio acciperent 30. findones te vestes muratorias totidem: sin minus, ipsi darent. Aenigma fuit, De comedente exiit cibus, et de forti exiit dulce. Iudic. c. 14. v. 14. Vide Sam Bochart. Hieroz. Parte post. l. 4. c. 12. Et Scalig. Poet. l. 1. c. 57.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.